monumenta.ch > Plinius > sectio 150 > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 114
{LV} Plurimum volant quae apodes, quia careant usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie. nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. cetera genera residunt et insistunt; his quies nisi in nido nulla: aut pendent aut iacent.